HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXLV: De ventilatione areae

#Matth. XXV#cap. II, XII

Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo testes futuri actuum humanorum, tunc separabuntur boni a malis et statuentur boni ad dexteram, id est ponentur in aeternitatem, mali ad sinistram, id est recipient quae meruerunt, eligendo sinistram. Et tunc commemorabit Judex, scilicet opera misericordiae, quae sunt pascere esurientem, potare sitientem, colligere hospitem, vestire nudum, visitare infirmum, consolari vinculatum. Septimum legitur in Tobia, sepelire mortuum. Et non aliud erit haec commemoratio, nisi quia omnes scient merita sua, pro quibus salvabuntur aut damnabuntur. Et ibunt hi in supplicium aeternum, illi autem in vitam aeternam.